monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 12
Hrabanus Maurus, Martyrologium, NOVEMBER. <<<    

csg458.209  csg457.172  DECEMBER. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 KAL. DECEMB. Romae natale Candidae, Viribon [Lucii, Rogati, Cassiani], et aliorum triginta, et dedicatio csg457.173 basilicae S. Albani martyris, atque ordinatio beati Bonifacii martyris.
2 IV NON. Romae natale Primenti, Pontiani, Pimini, Dafrosae, Dimetri [Forte, Demetrii], Iubiani. In Mauritania Veri [Severi], Securi, Ianuarii, Victorini.
3 III NON. In Oriente, Metrobi, Claudici et Felicis. In Nicomedia, Ambici, Victuri [Victoris] et Iulii. In Africa, Crispini, Maginae, Ioannis, Stephani, Victoris [Claudii]. In Pannonia, sancti Agricolae; et in Tingi, Cassiani presbyteri.
4 II NON. Natale Barbarae martyris [Non indicatur locus quo pati debuit: alii in Tuscia, alii Nicomediae coronatam asserunt; nullus veterum rem ita portentosam retulit, quanquam sub Maximino factam. Nullus vetustior Ioanne Damasceno de Barbara eiusque parente mentionem fecit. Si tamen Damascenus auctor est Actorum Barbarae, quod dubium. BASN.], quae temporibus imperatoris Maximiani [Maximini] passa est pro Christo. Nam pater eius nomine Dioscorus, dives valde, csg458.210 sed paganus et colens idola, ipsam filiam suam unicam, eo quod nollet nubere et deos falsos colere, multis tormentis affligebat; novissime vero, praecepto praesidis, a suo patre decollata est, et completum est martyrium eius in bona confessione cum sancta Iuliana. csg457.174 Descendente vero patre eius a monte, descendit ignis de coelo, et combussit eum ita ut nec pulvis eius inveniretur. Eodem die Heracli, Christiani, Pudentis. Monasterio Floriaco a partibus Romae adventus corporis sancti Benedicti abbatis.
5 NON. Natale Dalmatii martyris. Natale sancti Crispini, Felicis. In Africa, civitate Tagora [Thagura], natale Iulii, Potamiae et Grati, et aliorum septem.
6 VIII ID. In Africa, Zeloti, Fortunati, Gathi. Eodem die natale Nicolai Myrensis Ecclesiae metropolitani episcopi, qui temporibus Constantini Augusti cum pagani et haeretici tumultuarent, et Ecclesiam Dei erroribus suis csg458.211 vexarent, adveniens illuc, compescuit errorem et mitigavit persecutionem. Erat enim quidam praeses ibi, nomine Eustachius, qui per cupiditatem pecuniae multos Christianorum laeserat: nam amplius quam ducentos pondos [ducenta pondo] argenti accepturus idem praeses erat ut eos perderet. Postea vero per invidiam diaboli non modica facta est persecutio in civitate a magistro militum et a praefecto Ablabio, qui imperatori persuasit falsis accusationibus sanctos Dei in custodiam csg457.175 mitti; quod cum factum fuisset, hoc est, ut Nepotianus, Ursus et Eupoleon intus in carcerem includerentur, iussit eos imperator pernoctantes gladio capite truncari. Ipsi autem viri sancti, hoc audientes, pulverem capiti suo sparserunt, et clamaverunt ad Dominum ut eos adiuvaret, dicentes: 'Domine Deus sancti Nicolai, miserere nostri, et sicuti fecisti in tribus viris qui in Lycia inique aut iniuste iudicati sunt mori, et salvasti eos: csg458.212 sic et nos salva, sancte Nicolae, serve Christi, et si longinquus a nobis es, propinquior nobis fiat tua deprecatio atque postulatio; ad Dominatorem tuum Deum, et Salvatorem Dominum nostrum Iesum Christum, intercede pro nobis, ut salvi facti ab iniqua et mortifera tempestate, digni efficiamur venire et adorare sanctissima vestigia tuae sanctitatis.' Haec et his similia dicente Nepotiano, tunc hi tres quasi ex uno ore sic vociferati sunt, orantes. Sanctus vero Nicolaus ipsa nocte praesens apparuit imperatori, et dixit ei: 'Constantine imperator, surge, et dimitte illos tres viros quos habes in custodia carceris, Nepotianum, et Ursum, et Eupoleonem, magistros militum, csg457.176 quia ex summissione criminati sunt. Quod si non obaudieris me, pugnam tibi excitabo in doratio, et carnes tuas et interiora bestiis tradam voranda: postulationem faciens contra te coram coelesti csg458.213 rege Christo.' Et dixit imperator: 'Quis enim es tu, et quomodo ingressus es in meum palatium?' Et dixit sanctus vir: 'Ego sum Nicolaus peccator, episcopus, qui in Lycia metropolin inhabito;' et haec dicens abscessit, et iterum in ipsa nocte et hora ambulavit, et apparuit Abablio [Forte, Ablabio] praefecto eadem dicendo: 'Ababli, laetus animo et mente, surge et dimitte illos viros tres magistros militum quos habes innocentes in custodia carceris: quod si nolueris eos dimittere, et non audieris me, postulationes adversus te faciam coram immortali rege Christo, et in infirmitatem cades, et vermium comestione finieris, et omnis domus tua male peribit.' Et dixit ei Abablius: 'Tu autem quis es? et unde huc veniens talia loqueris?' Sanctus vero Nicolaus dixit: 'Ego sum Nicolaus peccator, servus Dei, qui est in Myra metropoli;' et haec dicens simili modo discessit. Evigilans imperator csg458.214 misit ad csg457.177 Abablium dicens: 'Vade, nuntia Abablio praefecto, et dic ei quae vidi et audivi;' et intimatis eis omnibus dimisit eum; similiter et praefectus remisit eumdem praecursorem eadem denuntians imperatori, et mox praecepit imperator praesentari tres viros magistros militum sibi coram omni coetu, et generalitate, seu praefecto, convenientibus illuc: cum interrogasset eos de omnibus, et cognovisset veritatem visionis quod per sancti Nicolai preces innocentes custoditi sunt, dixit ad eos: 'Hoc autem scitote quod non ego donavi vobis istam vitam, sed quem vos invocati estis, sanctum Nicolaum, ad quem destinastis; tondete capillos capitis vestri, et mutate vestes vestras, et gratias referetis ei. Memores estote et mei.' Deditque eis ut ferant secum vasa sancta diversa: et quidem Evangelium totum aureum, et cereola (thuribula) aurea duo, et patenam auream lapillatim pretiosam ornatam, et misit eos imperator: qui amcsg458.215bulantes in Lycia Myrensium metropoleos, adoraverunt sanctum Nicolaum, et totonderunt capillos capitis sui, et mutaverunt vestimencsg457.178ta sua. Et multum quidem cum lacrymis distribuebant pauperibus, de quibus habebant rebus, quaeque auri et argenti, et vestimentorum; per multos autem annos faciebant haec, glorificantes et laudantes Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nunc et semper in saecula saeculorum. Amen.
7 VII ID. In Antiochia natale Polycarpi et Theodori. Eodem natale sancti Savini, episcopi et martyris, qui temporibus Maximiani Augusti pro nomine Christi passus est, simul cum Marcello et Exsuperantio diaconibus suis. Nam Venustianus quidam, vir clarus in Tusciae partibus, cum ipsum sanctum episcopum non posset a fide Christi avertere et ad idolorum culturam perducere, iussit ei manus abscindere, eo quod statiunculam Iovis in terram proiiciens frangeret. Diaconos vero suos tormentis variis torquebat: csg458.216 equuleo suspensos, unguibus latera eorum iussit lacerari, et ignem supponi; qui dum ibi spiritum exhalassent, iactari praecepit in fluvium corpora eorum, quae per piscatores inde ablata sepulta sunt per quamdam feminam nobilem, nomine Serenam, de civitate Spoletana, cuius nepotem sanctus Savinus, dum esset in carcsg457.179cere positus benedicens, illuminavit. Venustianus autem post aliquot dies divino iudicio in oculis suis magnum dolorem sustinuit, quem sui pueri ad memoratum episcopum perduxerunt: ipse vero sanctus Dei docens eum abrenuntiare diabolo, convertit ad fidem Christi, et baptizavit eum cum uxore et filiis. Quod cum comperisset Maximianus Augustus, misit militem suum ut amputaret caput Venustiani, et uxoris eius, et filiorum. Savinum ergo in civitate Spoletana sine auditione tandiu praecepit caedi, quousque deficeret; qui cum diu caederetur, emisit spiritum.
8 csg458.217 VI ID. In civitate Verona natale sancti Zenonis martyris, quando aquae fluminis Athesis usque ad superiores tecti fenestras ecclesiae illius excreverunt, nec in eam intrare potuerunt, virtutem martyris ostendentes. Et depositio sancti Eucharii episcopi.
9 V ID. In Africa natale Petri, Successi [Bassiani, Primitivi], Turni, Publiciani, et aliorum viginti.
10 IV ID. Natale sanctae Eulaliae virginis in Barchilona civitate Hispaniae sub Daciano praeside, quae cum esset tredecim annorum post plurima csg457.180 tormenta decollata est, et reciso ab ea capite, columba de corpore eius exire visa est. Eodem die sancti Habundi, et Carpofoli [Abundii et Carpophori] martyrum.
11 III ID. Romae Damasi papae et confessoris: hic constituit ut psalmi die noctuque canerentur in Ecclesia Christi. Eodem die Fusciani, Victurici et Gentiani [Victorici et Gratiani] martyrum.
12 II ID. In Hispanis, civitate Emerita, natale Eulaliae virginis, et Hermogenis, Donatae [Donati] et aliorum viginti duorum.
13 csg458.218 ID. Natale sanctae Luciae virginis de Syracusis, sub Paschasio consulari: quam cum leones [Forte, lenones] corrumpere iubente Paschasio vellent, nullatenus eam movere potuerunt nec funibus additis, aut boum paribus plurimis: picem resineam, fervens oleum, nil laesa suscepit. Tandem gladio in viscera merso percussa, nec tamen mortua est, donec venientibus sacerdotibus communionem Dominici corporis et sanguinis accepit. Passa est tempore Diocletiani et Maximiani.
14 XIX KAL. IANUAR. In Antiochia natale Drusi et sociorum eius Zosimi et Theodori. Lugduno Galliae, sancti Viatoris episcopi. Rhemis, Nicasii episcopi, et Sacrepi [Eutropiae]. Viennae, Lupicini episcopi, Aspediae, Theodoli.
15 XVIII KAL. In Africa natale Faustini, Lucii, Candidi, csg457.181 Celiani, Marci, Maximi, Ianuarii, Fortunati.
16 XVII KAL. Ravennae Valentini, Navalis, Agricolae, Concordii. Arelato dedicatio basilicae et altaris sancti Genesii martyris.
17 csg458.219 XVI KAL. Sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius Antiochiae post Petrum apostolum episcopus, undecimo Traiani anno ad bestias vinctus Romam missus est, reliquiae ductae corporis eius Antiochiae iacent extra portam Dafniticam in coemeterio ecclesiae.
18 XV KAL. Laodicea civitate, Theotimi, Basiliani. In Africa, Quinti, Simplicii, Pomponii et Pauli.
19 XIV KAL. In Nicomedia, Zosimi, Cyriaci, Pauli, Secundi. Natale sanctorum Anastasii, et Siddimi [Syndimii] episcoporum. Antissiodoro, beati Gregorii episcopi.
20 XIII KAL. In Thracia civitate Gildo (Vulgo, Gelduba), Baiuli. Romae, Zephyrini episcopi. In Oriente natale sanctae Theclae virginis, et sancti Liberati.
21 XII KAL. Thomae apostoli, qui interpretatur abyssus et Dydimus, hoc est Christi similis. Hic Parthis et Medis praedicavit. Lancea enim ibi transfixus occubuit in Calamia csg457.182 Indiae civitate, ibi sepultus est cum honore XII Kal. Ianuarias. Et in Tuscia, Iocsg458.220annis et Festi.
22 XI KAL. In Antiochia natale sancti Basilei: et Romae, via Lavicana, inter duos lauros natale sanctorum triginta martyrum, qui omnes uno die coronati sunt. Romae, via Portuensi, depositio sancti Felicis episcopi; et alibi passio Theodosiae virginis, et Didymi monachi.
23 X KAL. Natale Gregorii presbyteri, qui temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum in Spoletana urbe, sub Flacco et Tircano iudicibus multa tormenta passus est, hoc est, primum fustibus nodosis caesus: postea in craticula ignea uri iubetur; ibique terraemotu magno facto intra civitatem Spoletanam oppressae sunt plusquam trecentae animae paganorum. Deinde in carcerem missus, et lampadibus ardentibus in lateribus accensis, ad extremum vero in medio amphitheatro ab Aqualino spathario capite truncatus, sicque ad aeternam gloriam migravit. Depositio Victoriae Romae sub Decio, quae cum esset desponsata viro pagano Eugenio, et csg458.221 nec nubere vellet nec sacrificare, post draconem pestiferum de illis csg457.183 locis expulsum, et post alia multa facta miracula, inter quae virgines plurimas, quas ad serviendum Domino in spelunca qua prius draco habitavit, aggregaverat, percussa gladio in corde a carnifice Thaliaco comite rogatu sui sponsi. Deposita est autem X Kal. earumdem. In Nicomedia natale Martyrum triginta quinque. Et in alio loco, Evaristi, Victoris et aliorum quingentorum triginta duorum.
24 IX KAL. IANUARII. In Tripoli civitate sancti Luciani, et natale sanctorum Metrobii, Pauli, Zenoti, Theutini, Timisti [Zenobii, Theotimi et Drusi]. In Antiochia Syriae natale sanctarum virginum quadraginta canonicarum, et aliorum duorum simul Drusi et Donati.
25 VIII KAL. In Bethlehem nativitas Domini nostri Iesu Christi secundum carnem, et natale sanctae Anastasiae, quae tempore Diocletiani, primo duram et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa. In qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata est. Deinde a praecsg458.222fecto Illyrici in gravissima aeque et diuturna custodia macerata est, in qua duobus mensibus refecta est coelestibus escis per sanctum Theodocsg457.184ten, quae prius martyrium passa est; deinde navi imposita cum ducentis viris et ducentis feminis ut demergerentur in mari, perlata est ad insulas Palmarias, ubi per manus et pedes extensa, et ligata ad palos fixos, et circa media eius ignis accensus est, in quo martyrium consummavit, et omnes qui cum illa venerant variis interfectionibus martyrium celebrarunt. Eodem die natale sanctae Eugeniae virginis, quae erat filia Philippi, praefecti Alexandriae et totius Aegypti, ab imperatore illuc transmissi. Haec ergo propter fidem Christi et castitatis amorem sprevit saecularem habitum et delicias mundi: induta est veste virili, et pergens ad sanctum Helenum episcopum, simul cum Proto et Eugenio eunuchis suis, per quem baptismate abluti, monasterium monachorum ingrescsg458.223si sunt, sub virili habitu monastice conversantes: ubi, defuncto abbate, sancta Eugenia in locum abbatis statuta est, ubi sancta conversatione et miraculis claruit. Nam Melantiam quamdam feminam a fecsg457.185bre signo crucis salvans: sed diabolo instigante ipsa Melantia eum ad concubitum suum pertrahere voluit; sed cum hoc non consensisset, accusavit eam quasi Eugenius monachus et abbas eum stuprare voluisset. Sed haec omnia per Philippum praefectum falsa inventa sunt, quia ipsa Eugenia sese feminam esse demonstravit, non virum. Hoc etiam considerato Philippus pater eius, et Claudia mater, fratresque Eugeniae, Auctus et Sergius, conversi sunt ad fidem Christi et baptizati sunt. Postea vero sancta Eugenia cum Proto et Hiacyntho Romam perrexit, ubi et martyrizata est, iussu Gallieni imperatoris, per Nicetium praefectum Urbis, qui cum eam cogeret deae Dianae sacrificia exhibere, csg458.224 et illa nollet acquiescere, imo ipsum simulacrum in pulverem redegisset, iussit eam praefectus saxo ad collum ligato in Tiberin proiicere; sed inde Dei gratia liberata, postea in fornacem ardentem missa est, csg457.186 sed nullo modo ab igne est laesa. Novissime vero in die natalis Domini, sicut Salvator ipse ei ante revelavit, per spiculatorem in custodia posita interfecta est, sicque ad coeleste regnum migravit.
26 VII KAL. In oppido Hierosolymitano Cofargamala passio sancti Stephani, primi martyris et diaconi.
27 VI KAL. [Invaluit apud plurimos ea de Ioanne opinio, eum non obiisse; id refert Augustinus, eam sententiam suggillans. Alii, obdormivisse, sed mox in coelo assumptum crediderunt: id asseruit Hippolytus, qui de duodecim apostolis scripsit apud Combefisium. Ne credas tamen illum esse Hippolytum Portuensem qui vixit tertio saeculo; diversus est enim ille, referens reliquias Ioannis, cum fuissent quaesitae, non esse inventas. Eadem sensisse videtur Rabanus, qui hic assumptionem Ioannis evangelistae celebratam suo tempore contendit. BASN.] Assumptio sancti Ioannis evangelistae apud Ephesum, et ordinatio episcopatus sancti Iacobi fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Iudaeis Ierosolymis est episcopus ordinatus, et medio Pascha martyrio coronatus.
28 V KAL. In Bethlehem natale sanctorum infantum lactantium, qui sub Herode passi sunt pro Christo.
29 csg458.225 IV KAL. In Africa natale Domici, Victuri [Dominici, Victoris], Crescentii, Primiani, Lybosi episcopi. Et Romae, in coemeterio Callisti, Felicis et Bonifacii episcopi de ordinatione [Videtur aliquid deesse.].
30 III KAL. Turonis depositio beati Perpetui episcopi, qui sancti Martini ecclesiam aedificavit.
31 II KAL. Depositio sancti Sylvestri episcopi et confessoris, csg457.187 et passio sanctae Columbae virginis, Senonis sub Aureliano imperatore, quae, superato igne, caesa est.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, NOVEMBER. <<<    
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik